monumenta.ch > Plinius > sectio 127

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 25, 127
{LXXIX} Proxima ab his malis venena sunt, quae sibimet ipsi homines excogitant. contra haec omnia magicasque artes erit primum illud Homericum moly, dein Mithridatia ac scordotis. et centaurium potu omnia mala medicamenta exigit per alvum, Vettonicae semen in mulso aut passo vel farina drachma in vini veteris cyathis IIII; vomere cogendi atque iterum bibere.